HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XXVI: De morte Augusti.

Eo tempore Philippus Sephorum reparans Juliam nominavit, in honorem Juliae uxoris Caesaris, Paneas quoque Caesaream Philippi dixit Coponio vero Romam reverso, successit Marcus ei, sub quo Saloma soror Herodis defuncta est. Sed et huic successit Annius Rufus, sub quo mortuus est Augustus, cum regnasset quinquaginta septem annos, et menses sex, et diebus decem ex quibus quatuordecim, vel duodecim annis Antonius cum eo regnavit. Cum enim quadragesimo secundo anno regni ejus natus esset Dominus, qui quinto decimo Tiberii anno tricenarius fuit, Caesarem mortuum Domino quintum decimum annum agente. Quidam tamen quinquaginta sex, tantum annos regni ejus ponunt. Alii quinquaginta octo, dimidium annum, et dies qui secuti sunt pro anno ponentes. Mortuus est autem anno vitae suae septuagesimo septimo, apud Nolam civitatem Campaniae, gloriatus se urbem marmoream relinquere, quam latericiam invenerat, et sepultus est in Martio Campo.